In Eutropium
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- mollities levesve genae se prodere possent,
- hos sibi coniunxit similes; seu Parthica ferro
- luxuries vetuit nasci lanuginis umbram
- servatoque diu puerili flore coegit
- arte retardatam Veneri servire iuventam.
- Fama prius falso similis vanoque videri
- ficta ioco; levior volitare per oppida rumor
- riderique nefas: veluti nigrantibus alis
- audiretur olor, corvo certante ligustris.
- atque aliquis gravior morum: “si talibus, inquit,
- creditur et nimiis turgent mendacia monstris,
- iam testudo volat, profert iam cornua vultur;
- prona petunt retro fluvii iuga; Gadibus ortum
- Carmani texere diem; iam frugibus aptum
- aequor et adsuetum silvis delphina videbo;
- iam cochleis homines iunctos et quidquid inane
- nutrit Iudaicis quae pingitur India velis.”
- Subicit et mixtis salibus lascivior alter:
- “miraris? nihil est, quod non in pectore magnum
- concipit Eutropius. semper nova, grandia semper