In Eutropium
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- diligit et celeri degustat singula sensu.
- nil timet a tergo; vigilantibus undique curis
- nocte dieque patet; lenis facilisque moveri
- supplicibus mediaque tamen mollissimus ira
- nil negat et sese vel non poscentibus offert;
- quod libet ingenio, subigit traditque fruendum;
- quidquid amas, dabit ilia manus; communiter omni
- fungitur officio gaudetque potentia flecti.
- hoc quoque conciliis peperit meritoque laborum,
- accipit et trabeas argutae praemia dextrae.”
- Postquam vera fides facinus vulgavit Eoum
- gentibus et Romae iam certius impulit aures,
- “Eutropiumne etiam nostra dignabimur ira?
- hic quoque Romani meruit pars esse doloris?”
- sic effata rapit caeli per inania cursum
- diva potens unoque Padum translapsa volatu
- castra sui rectoris adit, tum forte decorus
- cum Stilichone gener pacem implorantibus ultro
- Germanis responsa dabat, legesque Caucis
- arduus et flavis signabat iura Suebis.
v.1.p.166