de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- hae septem venere duces ; exercitus alter
- Nympharum incedunt, acies formosa Dianae,
- centum Taygeti, centum de vertice Cynthi
- et totidem casto genuit quas flumine Ladon.
- has ubi collectas vidit, sic Delia coepit :
- “O sociae, mecum thalami quae iura perosae
- virgineo gelidos percurritis agmine montes,
- cernitis ut Latio superi communibus ornent
- hunc annum studiis ? quantos Neptunus equorum
- donet ab orbe greges ? laudi quod nulla canendae
- fratris plectra vacent ? nostram quoque sentiat idem
- quam meritis debemus opem. non spicula poscit
- iste labor ; maneant clausis nunc sicca pharetris,
- omnis et a solitis noster venatibus arcus
- temperet ; in solam cruor hic servetur harenam.
- retibus et clatris dilata morte tenendae
- ducendaeque ferae, cupidas arcete sagittas ;
- consulis in plausum casuris parcite monstris.
- acceleret divisa manus : mihi cursus anhelas
- tenditur ad Syrtes, mecum Dictynna Lycaste
v.2.p.62