de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- Nee tibi, quae pariter silvis dominaris et astris,
- exiguam Stilicho movit, Latonia, curam :
- tu quoque nobilibus spectacula nostra laboras
- inlustrare feris summoque in vertice rupis
- Alpinae socias arcu cessante pudicas
- et pharetratarum comitum inviolabile cogis
- concilium, veniunt umcros et brachia nudae
- armataeque manus iaculis et terga sagittis,
- incomptae pulchraeque tamen ; sudoribus ora
- pulverulenta rubent, sexum nec cruda fatetur
- virginitas ; sine lege comae ; duo cingula vestem
- crure tenus pendere vetant. praecedit amicas
- flava Leontodame, sequitur nutrita Lycaeo
- Nebrophone telisque domat quae Maenala Thero.
- ignea Cretaea properat Britomartis ab Ida
- et cursu Zephyris numquam cessura Lycaste.
- iungunt se geminae metuenda feris Hecaerge
- et soror, optatum numen venantibus, Opis
- progenitae Scythia : divas nemorumque potentes
- fecit Hyperboreis Delos praelata pruinis.
v.2.p.60