de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. unicus extreme Phoenix procedit ab Euro :
  2. conveniunt aquilae cunctaeque ex orbe volucres,
  3. ut Solis mirentur avem ; procul ignea lucet
  4. ales, odorati redolent cui cinnama busti.
  5. Nee minor in caelo chorus est ; exultat uterque
  6. Theodosius divique tui ; Sol ipse quadrigis
  7. vere coronatis dignum tibi praeparat annum.
  8. Est ignota procul nostraeque impervia menti,
  9. vix adeunda deis, annorum squalida mater,
  10. inmensi spelunca aevi, quae tempora vasto
  11. suppeditat revocatque sinu. complectitur antrum,
  12. omnia qui placido consumit numine, serpens
  13. perpetuumque viret squamis caudamque reductam
  14. ore vorat tacito relegens exordia lapsu.
  15. v.2.p.34
  16. vestibuli custos vultu longaeva decoro
  17. ante fores Natura sedet, cunctisque volantes
  18. dependent membris animae. mansura verendus
  19. scribit iura senex, numeros qui dividit astris
  20. et cursus stabilesque moras, quibus omnia vivunt
  21. ac pereunt fixis cum legibus. ille recenset,