de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- servilem pepulisse notam ? defendis honorem
- quem fugis, et spernis tota quem mole tueris ?
- respuis oblatum, pro quo labente resistis ?
- quae iam causa morae ? quo me cunctabere rursus
- ingenio ? nullus Boreae metus, omnis et Austri
- ora silet : cecidit Maurus, Germania cessit
- et Ianum pax alta ligat. te consule necdum
- digna feror ? titulumne levem parvique nitoris
- credimus, Augusti quo se decorare fatentur,
- sub iuga quo gentes captivis regibus egi ?
- Non, si prodigiis casus natura futures
- signat, polluimur macula, quod reris, Eois
- omen erat. quamquam nullis mi hi cognita rebus
- fabula ; vix tanto risit de crimine rumor,
- opprobrii stat nulla fides nec littera venit
- vulgatura nefas : in quo vel maxima virtus
- est tua quod, nostros qui consulis omnia patres,
- de monstris taceas. pellendi denique nulla
- dedecoris sanctum violant oracula coetum
- nec mea funestum versavit curia nomen.
v.2.p.24