de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- index dura sui, facibus succensa pudoris
- tarda verecundis excusat praemia causis.
- ergo avidae tantosque novi spe consulis annos
- elusae dominae pergunt ad limina Romae,
- si minus adnuerit precibus, vel cogere certae
- cunctantem votoque moras auferre paratae.
- conveniunt ad tecta deae, quae Candida lucent
- monte Palatino. glaucis tum prima Minervae
- nexa comam foliis fulvaque intexta micantem
- veste Tagum tales profert Hispania voces :
- “Cunctamihi semper Stilicho, quaecumque poposci,
- concessit tantumque suos invidit honores.
- Augusti potuit soceri contemnere fasces :
- iam negat et genero. si non ut ductor ab orbe
- quem regit, accipiat saltem cognatus ab aula.
- exiguumne putat, quod sic amplexus Hiberam
- progeniem nostros inmoto iure nepotes
- sustinet, ut patrium commendet purpura Baetim ?
- quod pulchro Mariae fecundat germine regnum ?
- quod dominis speratur avus ?” Tum flava repexo
v.2.p.20