de consulatu Stilichonis
Claudian
Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- inmunis qui clade fuit. te sospite fas est
- vexatum laceri corpus iuvenescere regni.
- sub tot principibus quaecumque amisimus olim,
- tu reddis. solo poterit Stilichone medente
- crescere Romanum vulnus tectura cicatrix ;
- inque suos tandem fines redeunte colono
- Illyricis iterum ditabitur aula tributis.
- Nec tamen humano cedit caeleste favori
- iudicium : cingunt superi concordibus unum
- praesidiis hostesque tuos aut litore produnt
- aut totum oppositi claudunt fugientibus aequor
- aut in se vertunt furiis aut militis ense
- bacchati laniant Pentheo corpora ritu ;
- insidias retegunt et in ipsa cubilia fraudum
- ducunt ceu tenera venantem nare Molossi.
- ominibus ventura notant aut alite monstrant
- aut monitos certa dignantur imagine somnos.
- Pro quibus innumerae trabearum insignia terrae
- certatim petiere tibi. poscentibus ipse
- restiteras et mens, aliorum prona favori,
v.2.p.18