Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. quod turpem pateris iam cano podice morbum,
  2. femineis signis Luna Venusque fuit ;
  3. attrivit Saturnus opes, hoc prorsus in uno
  4. haereo : quae cunnum lambere causa facit ?
  1. Transferat huc liquidos fontes Heliconia Nais
  2. et patulo conchae divitis orbe fluat.
  3. namque latex doctae qui laverit ora Serenae,
  4. ultra Pegaseas numen habebit aquas.
  1. Non semper clipei metuendum gentibus orbem
  2. dilecto studiosa parens fabricabat Achilli,
  3. Lemnia nec semper supplex ardentis adibat
  4. antra dei nato galeam factura comantem,
  5. sed placidos etiam cinctus et mitia pacis
  6. ornamenta dabat, bello quibus ille peracto
  7. conspicuus reges inter fulgeret Achivos.
  8. ipsa manu chlamydes ostro texebat et auro,
  9. frenaque, quae volucrem Xanthum Baliumque decerent,
  10. aequore quaesitis onerabat sedula gemmis.
  11. At tibi diversis, princeps altissime, certant
  12. obsequiis soceri. Stilicho Mavortia confert