Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. ergo lacessitus tandem rescribe roganti
  2. et patria florens sorte, Probine, vale.
  3. v.2.p.270
  1. Torvus aper fulvusque leo coiere superbis
  2. viribus, hic saeta saevior, ille iuba ;
  3. hunc Mars, hunc laudat Cybele. dominatur uterque
  4. montibus ; Herculeus sudor uterque fuit.
  1. Fallaces vitreo Stellas componere mundo
  2. et vaga Saturni sidera saepe queri
  3. venturumque Iovem paucis promittere nummis
  4. Cureti genitor noverat Uranius.
  5. in prolem dilata ruunt periuria patris
  6. et poenam merito filius ore luit.
  7. nam spurcos avidae lambit meretricis hiatus
  8. consumens luxu flagitiisque domum
  9. et, quas fallacis collegit lingua parentis,
  10. has eadem nati lingua refundit opes.
  1. Si tua, Cureti, penitus cognoscere quaeris
  2. sidera, patre tuo certius ipse loquar.
  3. quod furis, adversi dedit inclementia Martis ;
  4. quod procul a Musis, debilis Areas crat ;