Carminum minorum corpusculum
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- sollers lusit hiems, imperfectoque rigore
- nobilior vivis gemma tumescit aquis.
- Lymphae, quae tegitis cognato carcere lymphas.
- et, quae nunc estis quaeque fuistis, aquae,
- quod vos ingenium iunxit ? qua frigoris arte
- torpuit et maduit prodigiosa silex ?
- quis tepor inclusus securas vindicat undas ?
- interior glacies quo liquefacta Noto ?
- gemma quibus causis arcano mobilis aestu
- vel concreta fuit vel resoluta gelu ?
v.2.p.264
- Solibus indomitum glacies Alpina rigorem
- sumebat nimio iam pretiosa gelu
- nec potuit toto mentiri corpore gemmam,
- sed medio mansit proditor orbe latex,
- auctus honor ; liquidi crescunt miracula saxi,
- et conservatae plus meruistis aquae.
- Adspice porrectam splendenti fragmine venam,
- qua trahitur limes lucidiore gelu.
- hic nullum Borean nec brumam sentit opacus
- umor, sed varias itque reditque vias.