Carminum minorum corpusculum
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret
- aurataeque ferant culmina celsa trabes.
- suffecit mandasse deam : tua littera nobis
- et pecus et segetes et domus ampla fuit.
- inflexit soceros et maiestate petendi
- texit pauperiem nominis umbra tui.
- quid non perficeret scribentis voce Serenae
- vel genius regni vel pietatis amor ?
- Atque utinam sub luce tui contingeret oris
- coniugis et castris et solio generi
- optatum celebrare diem ! me iungeret auspex
- purpura, me sancto cingeret aula choro.
- et mihi quam scriptis desponderat ante puellam,
- coniugiis eadem pronuba dextra daret.
- nunc medium quoniam votis maioribus aequor
- Invidet et Libycae dissidet ora plagae,
- saltem absens, regina, fave reditusque secundos
- adnue sidereo laeta supercilio.
- terrarum tu pande vias, tu mitibus Euris
- aequora pacari prosperiora iube,
v.2.p.260