Carminum minorum corpusculum
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- ipsam praeterea dominam stellantis Olympi
- ad nati thalamos ausa rogare parens,
- nec sprevit regina deum vel matris honore
- vel iusto vatis ducta favor e pii,
- qui sibi carminibus totiens lustraverat aras
- Iunonis blanda numina voce canens
- proeliaque altisoni referens Phlegraea mariti,
- Titanum fractas Enceladique minas.
- ilicet adventu noctem dignata iugalera
- addidit augendis munera sacra toris,
- munera mortales non admittentia cultus,
- munera, quae solos fas habuisse deos.
- sed quod Threicio Iuno placabilis Orphei,
- hoc poteris votis esse, Serena, meis.
- illius expectent famulantia sidera nutum ;
- sub pedibus regitur terra fretumque tuis.
- non ego, cum peterem, sollemni more procorum
- promisi gregibus pascua plena meis
- nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles
- fluctuet et glauca pinguis oliva coma,