Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. nec sprevit regina deum vel matris honore
  2. vel iusto vatis ducta favor e pii,
  3. qui sibi carminibus totiens lustraverat aras
  4. Iunonis blanda numina voce canens
  5. proeliaque altisoni referens Phlegraea mariti,
  6. Titanum fractas Enceladique minas.
  7. ilicet adventu noctem dignata iugalera
  8. addidit augendis munera sacra toris,
  9. munera mortales non admittentia cultus,
  10. munera, quae solos fas habuisse deos.
  11. sed quod Threicio Iuno placabilis Orphei,
  12. hoc poteris votis esse, Serena, meis.
  13. illius expectent famulantia sidera nutum ;
  14. sub pedibus regitur terra fretumque tuis.
  15. non ego, cum peterem, sollemni more procorum
  16. promisi gregibus pascua plena meis
  17. nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles
  18. fluctuet et glauca pinguis oliva coma,
  19. nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret
  20. aurataeque ferant culmina celsa trabes.