Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. Claudia virgineo cunctantem crine Cybeben.
  2. anne aliud toto molitur carminis actu
  3. Maeonii mens alta senis ? quod stagna Charybdis
  4. armavit, quod Scylla canes, quod pocula Circe,
  5. Antiphatae vitata fames surdoque carina
  6. remige Sirenum cantus transvecta tenaces,
  7. lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso :
  8. Penelopae decus est atque uni tanta paratur
  9. scaena pudicitiae. terrae pelagique labores
  10. et saevi totidem bellis quot fluctibus anni
  11. coniugii docuere fidem. sit Claudia felix
  12. teste dea castosque probet sub numine mores
  13. absolvens puppisque moras crimenque pudoris :
  14. Penelope trahat arte procos fallatque furentes
  15. stamina nocturnae relegens Laertia telae :
  16. non tamen audebunt titulis certare Serenae.
  17. v.2.p.242
  18. Quodsi nobilitas cunctis exordia pandit