Carminum minorum corpusculum
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- quodsi notus amor provexit in astra Laconas,
- Aenean Phrygio raptus ab igne pater,
- si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres,
- qui sua materno colla dedere iugo :
- cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi,
- aeternum Siculus templa dicavit honos ?
- plura licet summae dederit Trinacria laudi,
- noverit hoc maius se genuisse nihil ;
- nec doleat damnis, quae devius intulit ardor,
- nec gemat exustas igne furente domos.
- non potuit pietas flamma cessante probari :
- emptum est ingenti clade perenne decus.
v.2.p.192
- Adspice morigeras Rhodani torrentis alumnas
- imperio nexas imperioque vagas,
- dissona quam varies flectant ad murmura cursus
- et certas adeant voce regente vias.
- quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis
- et pateant duro libera colla iugo,
- ceu constricta tamen servit patiensque laborum
- barbaricos docili concipit aure sonos.