Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. ast illi duplices in nodum colligit ulnas
  2. cautior in sexu debiliore labor,
  3. hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas,
  4. artificis tacitae quod meruere manus :
  5. nam consanguineos eadem cum forma figuret,
  6. hic propior matri fit tamen, ille patri.
  7. v.2.p.190
  8. dissimiles annos sollertia temperat artis !
  9. alter in alterius redditur ore parens,
  10. et nova germanis paribus discrimina praebens
  11. divisit vultus cum pietate faber.
  12. O bene naturae memores, documenta supernae
  13. iustitiae, iuvenum numina, vota senum :
  14. qui spretis opibus medios properastis in ignes
  15. nil praeter sanctam tollere canitiem.
  16. haud equidem inmerito tanta virtute repressas
  17. Enceladi fauces obriguisse reor.
  18. ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam,
  19. laederet exempli ne monumenta pii.
  20. senserunt elementa fidem. pater adfuit aether
  21. terraque maternum sedula iuvit onus,