Carminum minorum corpusculum
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- Adspice sudantes venerando pondere fratres,
- divino meritos semper honore coli,
- iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae
- et mirata vagas reppulit Aetna faces,
- complexi manibus fultos cervice parentes
- attollunt vultus accelerantque gradus.
- grandaevi gemina sublimes prole feruntur
- et cara natos implicuere mora,
- nonne vides, ut saeva senex incendia monstret ?
- ut trepido genetrix invocet ore deos ?
- erexit formido comam, perque omne metallum
- fusus in attonito palluit aere tremor,
- in iuvenum membris animosus cernitur horror
- atque oneri metuens impavidusque sui.
- reiectae vento chlamydes. dextram exerit ille
- contentus laeva sustinuisse patrem ;
- ast illi duplices in nodum colligit ulnas
- cautior in sexu debiliore labor,
- hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas,
- artificis tacitae quod meruere manus :