Carminum minorum corpusculum

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. sex emptus solidis ! quid sit, iam scire potestis :
  2. si mihi nulla fides, credite vel pretio.
  1. Pulchris stare diu Parcarum lege negatur.
  2. magna repente ruunt ; summa cadunt subito.
  3. hic formosa iacet : Veneris sortita figuram
  4. egregiumque decus invidiam meruit.
  1. Fontibus in liquidis paulum requiesce, viator,
  2. atque tuum rursus carpe refectus iter.
  3. v.2.p.186
  4. lympharum dominum nimium miraberis, hospes,
  5. inter dura viae balnea qui posuit.
  1. Quae tibi cum pedibus ratio ? quid carmina culpas ?
  2. scandere qui nescis, versiculos laceras ?
  3. claudicat hic versus ; haec inquit syllaba nutat;
  4. atque nihil prorsus stare putat podager
  1. Dulcia dona mihi semper tu, Maxime, mittis,
  2. et, quidquid mittis, mella putare decet.
  1. Paupertas me saeva domat dirusque Cupido ;
  2. sed toleranda fames, non tolerandus amor.
  1. Esuriens pauper telis incendor amoris.
  2. inter utrumque malum deligo pauperiem.