De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quoniam enim inquis per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum. etiamne apostolico testimonio peruersitatem tuam ac scelus probare niteris et contagione impietatis tuae uas electionis infamas, uidelicet ut, quia. a te auctor salutis tuae non intellegitur, idcirco etiam I apostolus deum negasse uideatur?

et tamen, si apostolicie testi- I montis uti placebat, cur uno eius contentus cuncta siluisti et, hoc non subdidisti statim: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum, aut illud: sapientiam loquimur inter perfectos, et post alia: quam nemo, inquit, prin.cipum saeculi huius cognouit. si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, uel illud: quoniam in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, et: UDUS dominus Iesus Christus, per quem omnia?

an in ; parte apostolum probans et in parte reprobans in eo tantum recipis in quo pro dispensatione hominem Christum nominat, in eo repudias in quo deum? Paulus enim hominem Iesum non negat, sed deum tamen eundem hominem confitetur et ita humano generi per hominem resurrectionem uenisse praedicat, ut in homine tamen ipso deum resurrexisse confirmet. uide enim, an eum qui resurrexit deum praedicet, qui eum qui crucifixus est deum maiestatis esse testatur.