De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed tamen ne dominum Iesum quasi unum de plebe redderes, dedisti ei aliquid dignitatis, tribuens ei honorem ut sancto homini, non diuinitatem ut uero homini ae uero deo. quid enim dicis? formauit deus dominicam [*]( I10] Gal. 1, 1. 12] I Cor. 2, 6. 13] L c. 8. 15] Col. 2. 9. I 17] I Cor. 8, 6. ) [*]( * 1 aliquod N 2 eidfim quidpiam av 4 ptiam M 5 probarP N 6 concione M 7 intelligitur Mp etiam pt M 13 inqHid M priuctpium N eius p 14 nunquam M 17 dominus nostcr Np 18 probas N Mp et ow. Mv reprobus Mp tautum] autem M 19 eum recipis Mv 23 nomine M1 contirmnt NI 28 ut utero N1 29 aqq.] luerba nesth: margo N )

364
incarnationem: theodochon formam honoremus cum deo sicut unam formam deitatis, sicut diuinae uoluntatis inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis dei. superius imaginem dei Adam esse dixisti, hic Christum imaginem dicis: illum statuam et hunc statuam.

sed gratiae uidelicet tibi pro honore dei agendae sunt, quod theodochon formam honorandam cum deo esse concedis. in quo non tam honor est quam iniuria: neque enim in hoc ipso tribuis domino Iesu Christo honorem diuinitatis, sed negas. subtili quippe impietatis arte honorandum cum deo dicis, ne deum esse fatearis, et hoc ipso, quo uideris cum fallaciter coniunxisse, disiungis. nam cum utique eum non ut deum colendum, sed quasi cum deo honorandum esse blasphemes, ideo ei tribuis diuinae uicinitatis coniunctionem, ut deitatis auferas ueritatem.

impiissime et callidissime hostis dei, peragere uis scelus negantis sub nomine confitentis. honoremus, inquis, sicut diuinae uoluntatis inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis dei. profecit uidelicet apud nos per beneficia sua honor creatoris ac redemptoris nostri domini Iesu Christi. si ideo ab eo de aeterno interitu redempti sumus, ut redemptorem nostrum statuam diceremus, digno uidelicet obsequio, digno cultu respondere benignitati ac pietati illius nitimur, si maiestatem, quam ille propter nos humiliare non rennuit, nos etiam auferre conemur.