De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
mementote magistrorum ueterum sacerdotumque uestrorum, Gregorii per orbem nobilis, Nectarii sanctimonia insignis, Iohannis fide ac puritate mirabilis, Iohannis, inquam, Iohannis illius, qui uere ad similitudinem Iohannis euangelistae et discipulus Iesu et apostolus quasi super pectus domini semper affectumque discubuit. illius, inquam, mementote, illum sequimini, illius puritatem, illius fidem, illius doctrinam ac sancti-II moniam cogitate. illius mementote semper doctoris uestri ac nutritoris, in cuius quasi gremio quodammodo amplexuque creuistis, qui communis mihi ac uobis magister fuit, cuius discipuli atque institutio sumus.
illius scripta legite, illius informationem tenete, illius fidem ac meritum amplexamini. quod etsi adsequi grande est ac difficile, sequi tamen pulchrum atque sublime, quoniam summarum rerum non adeptio tantum, sed etiam imitatio ipsa laudanda est, quia numquam fere aliquis eius rei portione ad plenum caret, ad quam scandere ac peruenire contendit.