De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ct hinc est quod con- condolens ei atque conpatiens in uocem nunc quasi communis tristitiae ac doloris erupi, et, quod unum potui, per opusculorum nostrorum flebilem querimoniam quasi pro membrorum atque artuum meorum infirmitate clamaui. etenim si iuxta apostolum dolente quidem minore corporis parte condolet maior atque conpatitur, quanto magis dolente maiore minorem conpati [*]( I 301 of. I Cor. 12, 26. ) [*]( 2 et om. p 8 blaaphemis 0 12 tu condemnator 11 15 hii p 16 quodj quomodo p 19 ergo N1 20 mibi sicut inter Np 24 iffectum N* 27 uoce N 29 per M meubrorum p 31 quidem] quod N1 quid p fori. recte )

390
oportet. inhumanissimum quippe est ut in uno atque eodem cor-1 pore maiorum infirmitatem minora non sentiant, cum minorum maiora patiantur.

unde obsecro ac deprecor omnes uos, qui intra Constantinopolitanae urbis ambitum siti et per affectum patriae ciues mei et per unitatem fidei fratres estis, ut separetis uos ab illo, ut scriptum est, lupo rapaci, qui deuorat dei populum sicut cibum pa.nis. ne tetigeritis neque gustaueritis quicquam illius, quia sunt omnia in interitum. exite de medio eius ac separamini, et inmundum ne tetigeritis.