De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

o stulta blasphemiae amentia, quae, dum ipsa non uidet quid sequi debeat, etiam illud non sapuit quid legi possit: quasi uero, quia auferebat sibi intellegentiam, auferre posset omnibus lectionem, aut ideo perdituri omnes ad legendum oculos capitis sui essent, quia ipse iam mentis oculos perdidisset. audi ergo, haeretice, quod furatus es: audi plena et integra, quae debilia ac truncata posuisti. apostolus duplicem dei natiuitatem insinuare omnibus cupiens, ut et in deitate natum dominum et in carne monstraret, ait: sine patre, sine matre.