De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

nam cum in eodem testimonio sicut sine matre, ita etiam sine patre esse dicatur, necesse est ut, si sine matre ibi intellegi potest, eodem modo, quo sine matre esse ibi intellegitur, etiam sine patre esse credatur. sed hoc praerupta illa ad negandum deum insania non intellexit, quae, cum id truncum poneret quod integrum scriptum esset, non uidit reserata sacri uoluminis serie redargui impudens atque apertum posse mendacium.