De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Igitur quia neganti deum haeretico abunde iam, ut reor, cunctis superioribus scriptis diuinorum testimoniorum auctoritate respondimus, nunc ad fidem Antiocheni symboli uirtutemque ueniamus, in quo cum ipse baptizatus sit ac renatus, suis eum professionibus argui, suis ut ita dicam armis conteri oportet. I hic enim ordo est, ut superatus iam testimoniis sacris etiam se ipso ut ita dicam teste superetur. neque enim aliis iam rebus contra eum agi necesse erit, cum palam sa et euidenter ipse conuicerit.

textus ergo ac fides Antiocheni symboli haec ost: credo in unum et solum uerum deum, patrem omnipotentem, creatorem omnium uisibilium et inuisibilium creaturarum: et in dominum nostrum Iesum Christum, filium eius unigenitum et primogenitum totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula et non factum, deum uerum ex deo uero, homousion patri: per quem et saecula conpaginata sunt et omnia facta, qui propter nos uenit et natus est ex Maria uirgine, et crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus: et tertia die resurrexit secundum scripturas, et ascendit in caelos, et iterum ueniet iudicare uiuos et mortuos, et reliqua. in symbolo, qui ecclesiarum omnium fidem loquitur, scire opto quid sequi malis, hominum auctoritatem an dei?

quamuis ego tecum non censone aut seuere agam, ut tibi [*](4 ta p ad om. Jf 5 hesum M 9 fiDem antioceni simboli M 12 hinc N his M enim ... iam om. M 15 uerba textus ... haec est in N in noua Unta litteris uncialibus rubria scripta sunt antioceDi Bimboli M 16 uerum om. M 17 creatorem omnium oui. Np 18 creaturarum creatorem Np 10 eius om. 1f 21 uero om. M omousion p 23 uirgine maria p 24 et ante terti.\\ om. Np 25 ucendit in caeloH Np: iil celũ ascendit M m caeloa aacendit c 27 aimbolo Mp 28 quod M 20 censoriae N sedere M )

328
eligendae tantum alterius rei copiam tribuam et unum per- ^ mittens alterum negem: utrumque enim do, utrumque concedo. et quid \'concedo\' dicam ? ad utrumque te, etiamsi nolis, traho. utrumque enim in symbolo esse si uis, oportet sapias uoluntarius: si non uis, necesse est conpellaris inuitus. symbolus quippe, ut scis, ei collatione nomen accepit. quod enim Graece ϭύμβολος dicitur, Latine collatio nominatur. collatio autem ideo, quia collata in unum ab apostolis domini totius catholicae legis fide, quidquid per uniuersum diuinorum uoluminum corpus inmensa funditur copia, totum in symbolo colligitur breuitate perfecta, secundum illud apostoli: uerbum, inquit, consummans et breuians in aequitate, quia uerbum breuiatum feciet dominus super terram.

hoc est ergo breuiatum uerbum quod fecit dominus, fidem scilicet duplicis testamenti sui in pauca colligens et sensum omnium scripturarum in breuia concludens, sua de suis condens et. uim totius legis conpendiosissima breuitate perficiens, consulens scilicet in hoc, ut piissimus pater, uel neglegentiae quorundam filiorum suorum uel imperitiae, ut non laboraret utique quamuis simplex et imperita mens capere, quod possit facile etiam memoria continere.