De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Interim quia quinque panum fecimus mentionem, non incongrue, ut reor, quinque eos libris quos iam euoluimus conparamus: sicut enim numero pares sunt, sic specie non dissimiles. nam cum illi hordiacii fuerint, et hi, quantum ad ingenium nostrum pertinet, hordiacii dici possunt, quamuis [*]( 3 saturataw Mv 4 seiinoue nec ocstimatione colligere M 5 ueo coiicipere om. M 7 iupossibilem Nl nobis om. Np 9 hfsuui NM 11 sufficerit N sufticeret M multum M 12 penae N frarmenta. M 13 possint M 15 inextiraabile M 16 extimationi M cstimntionis pt 17 sapientump 18 inextimabilia M 19 sensum N ipso p: ips» NM 20 set p tam oln. p 24 eos] hos M 25 sicut... aic av: si... »i NJMp sic ... sic N1 speciae N 26 illis N2a ordeacii Mp fuerint... 27 hordiacii om. Npa 27 ordeacii M )

326
testimoniis sacris locupletati despicabilibus inuolucris salutiferas opes contegant, etiam in hoc scilicet ab illis non discrepantes, quia, sicut illi, cum essent pauperes specie, facti sunt diuites benedictione, ita hi quoque, cum ingenio nostro uiles sint, sunt tamen sacra admixtione pretiosi, et cum praeferant in se ex sermone nostro hordei uilitatem, habent tamen intrinsecus ex dominicis testimoniis panis uiui saporem.

superest ut ad exemplum illorum per diuini muneris gratiam innumeris ei se milibus salutiferos cibos praebeant, et sicut illi corporalem dederunt edentibus fortitudinem, ita hi legentibus spiritalem tribuant salubritatem. potens est autem dominus, cuius etiam hoc donum est sicut illud fuit, ut, qui per cibum illum fecit non deficere in uia saturatos, per hunc quoque faciat non deuiare saturandos.

sed tamen quia illic, ubi parno quidem esa, sed magno munere innumera plebs dei pasta est, additi quinque illis panibus duo pisces leguntur, par est ut nos quoque, qui offerri per nos omnibus sequentibus deum populis spiritalis prandii cibos cupimus, quinque illis libris quasi quinque panibus duos adhuc libellos quasi duos pisces adiciamus, te orantes, domine, te obsecrantes, ut uidens nisum officii M uoti nostri des pio conatui opus efficax, et cum nos pro obsequio affectuque nostro numerum illum panum ac piscium libellorum numero exaequare cupiamus, tu uirtutem benedictionis illius in haec transferas, et qui scriptiunculam nostram numero euangelico muneraris, numerum quoque ipsum euangelico fructu expleas tribuasque haec ad sanctum et salubrem cibum cunctis ecclesiae tuae populis, omni aetati et omni sexui.

et si qui forte iam letifero illo uirosi anguis spiritu afflati sunt [*]( 1 dispitabilibuB M eatiferas M 2 contingant M 3 speeiae N 4 hii p uilescant M 5 ammixtione Np 6 ordei Mp tamen om. M 8 eorum M ex ae miiibus Np: ex similibus M ex seminibus e 10 his N1 hii p spiritalem legentibus Mv spiritalcm tribuant legentibus p 11 tribuant om. M 12 fecerit p 13 saturatos] sauctos M quoque om. M 14 »turandos p: saturatos NMav 16 ut par p 17 spualis M 20 domine] S. M obaecramus N et N 21 uoti] uocati M deaptcio Nx 24 transferãs p 25 euuangelioo (post ipsum) N euangeltc3 M 26 salubre Nl saluberrimum M 28 laetifero N )

327
corruptoque animarum ac mentium statu pestiferos uenis languentibus morbos trahunt, des cunctis sani sensus uigorem, des plenam fidei sanitatem, ut tribuens per scripta haec nostri operis tui muneris salutarem omnibus curam ad instar penitus sanctificati in euangelio a te cibi, sicut per esum illum corroborasti esurientes, ita per hunc sanari iubeas tabescentes.