De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Interim quia quinque panum fecimus mentionem, non incongrue, ut reor, quinque eos libris quos iam euoluimus conparamus: sicut enim numero pares sunt, sic specie non dissimiles. nam cum illi hordiacii fuerint, et hi, quantum ad ingenium nostrum pertinet, hordiacii dici possunt, quamuis [*]( 3 saturataw Mv 4 seiinoue nec ocstimatione colligere M 5 ueo coiicipere om. M 7 iupossibilem Nl nobis om. Np 9 hfsuui NM 11 sufficerit N sufticeret M multum M 12 penae N frarmenta. M 13 possint M 15 inextiraabile M 16 extimationi M cstimntionis pt 17 sapientump 18 inextimabilia M 19 sensum N ipso p: ips» NM 20 set p tam oln. p 24 eos] hos M 25 sicut... aic av: si... »i NJMp sic ... sic N1 speciae N 26 illis N2a ordeacii Mp fuerint... 27 hordiacii om. Npa 27 ordeacii M )
superest ut ad exemplum illorum per diuini muneris gratiam innumeris ei se milibus salutiferos cibos praebeant, et sicut illi corporalem dederunt edentibus fortitudinem, ita hi legentibus spiritalem tribuant salubritatem. potens est autem dominus, cuius etiam hoc donum est sicut illud fuit, ut, qui per cibum illum fecit non deficere in uia saturatos, per hunc quoque faciat non deuiare saturandos.