De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Legimus in euangelio appositis iubente domino quinque panibus innumeram dei plebem esse satiatam, et quomodo id tamen factum sit, nec enarrare sermo nec colligere aestimatio nec concipere sensus potest. tanta et tam inconprehensibilis diuinae uis potestatis est, ut, cum habeamus in nobis facti ipsius conscientiam, inpossibile tamen nobis sit facti scire rationem. iam primum enim quis conprehendere queat quomodo tam exiguus panum numerus non dicam ad esum ac saturitatem, sed etiam ad diuisionem ipsam appositionemque suffecerit, cum plura multo milia hominum fuerint quam panes ipsi, plura paene conuiuia quam de tot panibus fragmenta esse possunt?

nata est ergo ex uerbo domini rerum copia, creuit in actu opus, et cum parum esset quod uidebatur, factum est inaestimabile quod dabatur. nullus ergo hic coniecturae, nullus humanae aestimationi est aut rationi locus. solum est quod in tali re fidelium ac sapientium mentibus scire liceat, ut, quamlibet magna. sint quae a deo fiunt atque inaestimabilia, etiamsi ea sensu ipso non capiant, impossibilia tamen deo nulla esse cognoscant. sed de his tamen tam ineffabilibus diuinae uirtutis actibus, quod rectissime ineffabilibus sacri ortus miraculis coaptatur, quia ita res poscit, plenius postea.