De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

hunc ergo crede, et ita crede dominum omnium Iesum Christum, unigenitum et primogenitum, eundem rerum creatorem quem hominum conseruatorem, eundem prius conditorem totius mundi quem postea redemptorem generis humani: qui cum patre atque in patre permanens, homousios patri, et iuxta apostolum formam serui accipiens humiliauit se usque ad mortem, mortem autem crucis, et iuxta symbolum natus est ex Maria uirgine, crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus, et tertia die resurrexit secundum scripturas et in caelum ascendit, et iterum ueniet iudicare uiuos ac mortuos.

haec est enim fides uera, haec salus uera, deum ac dominum Iesum Christum eundem et ante omnia credere et post omnia, quoniam, ut scriptum est, Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. in heri enim omne praeteritum tempus ostendit, in quo ante principium natus a patre est: in hodie autem saeculi istius spatia, in quo rursus ex uirgine natus est, passus est, resurrexit: in eo uero quod ipse in saecula dicitur, omnis futurae aeternitatis inmensitas designatur.