De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quae cum ita sint, negans unum Iesum christum filium dei negasti omnia. nam haec ratio ecclesiastici sacramenti et catholicae fidei eat, ut, qui partem sacramenti denegat, partem non ualeat confiteri. ita enim sibi conexa. et concorporata sunt omnia, ut aliud sine alio stare non possit, et qui unum ex omnibus denegauerit, alia ei omnia credidisse non prosit. itaque si negas deum dominum Iesum Christum, necesse est at filium dei denegans etiam patrem neges, quia iuxta ipsius dei uocem qui non habet filium, nec patrem habet, qui autem habet filium, et patrem habet.

negans ergo genitum etiam genitorem negas. negans quoque filium dei in carne natum consequens est ut etiam in spiritu natum neges, quia idem natus in carne qui prius natus in spiritu. non credens ergo in carne editum necesse est etiam passum esse non credas. non credens autem illius passionem quid reliquum est nisi etiam resurrectionem neges, quia fides suscitati ex fide mortui est nec stare potest ratio resurrectionis, nisi fides mortis ante praecesserit.