De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

duo ergo sunt, id est et ille qui ex deo patre in caelo genitus, et ille qui ex Maria deo inspirante conceptus. ac per hoc quartus est hic quem introducis, quem in tantum, cum uerbis hominem solitarium dicas, re ipsa solitarium non fuisse confirmas, ut eum, etiamsi non ita ut debes, tamen et honorabilem et uenerandum et adorandum esse fatearis.

ergo cum et adorandus sit utique dei filius qui ex patre natus, et adorandus qui per spiritum sanctum ex Maria procreatus, duos ergo et honorabiles tibi et uenerabiles facis, quos in tantum a se diuidis, ut peculiariter suo quemque honore uenereris. ac per hoc intellegis quod negando ac separando a se filium dei totum, quantum in te est, sacramentum diuinitatis euertis. dum enim quartam in trinitate personam conaris inserere, uides te totam trinitatem penitus denegasse. [*]( 2] Ioh. 8, 0. 4J Matth. 1, 20. 9] PhIL 2, 7. 10] loh. 1,14. η] Phil. 2, 8. 12] n Cor. 8, 9. ) [*]( 2 diiit v: dixisti NMp 5 natum av: om NMp inquid N 6 ammodum N 7 negas Mt): cf. ad III, 6, 5 de] ei Mx 9 apostolum paulum M 12 qui om. M 14 et ante deo] M p 17 conceptus ac per hoc . , . cop. 23, 2 utiquc n tempore demmt in M: cum librarius uerborum eon- textum non interruperit, archdypi folia compluria, fortasse qualonionem integrum intercidisse paiet 25 intelligia p )

344