De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

apud eum enim necesse est fuerit a quo uenerat et ab eo uenerat a quo se missum esse dicebat. unde etiam illud fuit quod dicentibus ad se Iudaeis: quinquaginta annos nondum habes, et Abraham uidisti? connenientissimas. aeternitatis ac maiestatis suae uoce respondit dicens: amen amen dico uobis, priusquam Abraham fieret, eg??? sum. quaero ergo, cuius dictum hoc uelis esse? Christi utique absque dubio. et quomodo, qui natus recenti tempore fuerat, ante Abraham se esse dicebat? per illud scilicet cui unitus erat penitus uerbum dei, ut intellegerent omnes quanta esset Christi ac dei unitas, cum, quidquid deus in Christo diceret, totum iam uniti diuinitas uindicaret.

bene autem conscius aeternitatis suae illa in corpore tunc Iudaeis uoce respondit, qua quondam Moysi locutus fuerat in spiritu. hic enim ait: priusquam Abraham fieret, ego sum, Moysi autem: ego sum qui sum. admirabili utique diuinae naturae aeternitatem sermonis magnificentia praedicauit, quia nihil de deo tam conueniens dici potest quam ut semper esse dicatur, quia esse nec praeteriti initium nec futuri terminum habet. et ideo apertissime hoc de aeterni dei natura dicitur quod aeternitati optime coaptatur.

quae quidem ipse dominus Iesus Christus, cum de Abraham diceret, diuersitate sermonis ostendit dicens: I priusquam Abraham fieret, ego sum. de Abraham dixit priusquam fieret, de se autem ego sum, scilicet quia fieri I temporalitatis est, esse aeternitatis. et ideo illud factum humanae tribuit breuitati, illud autem \'sum\' naturae suae. et haec omnia Christus utique, qui per sacramentum uniti hon?nis ac dei in illo, qui semper fuerat, iam se fuisse dicebat. [*]( 3] i o. 57. 5] 1. c. 58. 15] Ex. 8,14. j ) [*]( 1 est semper fuerit Mp (non a) 2 se om. N1 4 abraam p, item infra passim 5 actnitatis M 6 amen om. M 10 intelligerent Mp 11 quicquid p 12 uniti diainitas scripsi: uuitati unitas Nip uniti unitas N\'a uendicoret p iam sibi diuiuitatis unitaa uendicaret Mv: cf. JE, 2, 5 13 in uoce p 14 quia p condam M mosi N 15 habrabam N 16 ammirabili N 17 qui M 19 preteritis p 20 hoe apertissime hoc N 25 temporalis N temporalitatis est fieri Mv esse] et esse M factum esse Mv )

315

Quod apostolus quoque cum dilucidare ac manifestare omnibus cuperet, ita locutus est: quoniam Iesus populum de terra Aegypti saluans secundo eos, qui non crediderunt, perdidit. sed et alibi neque tempt.emus, inquit, Christum, sicut quidam illorum temptauerunt et a serpentibus perierunt. eximius quoque apostolorum Petrus et nunc quid temptatis, inquit, deum, inponere iugum super ceruices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari quemadmodum et illi.