De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

resurrectionem quasi generationem scriptura nominat, J quia, sicut generatio uitam creet, ita resurrectio generet ad M uitam. unde etiam resurrectio ipsa regeneratio nuncnpatur-зų secundum illud domini testimonium: amen dico uobis, quo(quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum se—1 derit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitiE3l! et uos super sedes duodecim iudicantes duodeciior I tribus Israhel. ergo primogenitum ex mortuis eum dicit, quem superius inuisibilis dei filium atque imaginem praedicauit. quis autem imago inuisibilis dei nisi unigenitus, uerbum dei? et quomodo is resurrexisse ex mortuis dicitur, qui imago ac uerbum dei inuisibilis nominatur?

et quid tamen adhuc additur? I ut sit, inquit, in omnibus ipse primatum tenens, quia ! in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliare omnia in ipsum, pacificans \' per sanguinem crucis eius, siue quae in caelis siue quae in terra sunt. numquid indiget primatu uniuersorum creator omnium, aut primatu eorum quae a se facta sunt ipse I qui fecit? aut numquid dici de uerbo potest, quod in eo, qui sit primogenitus ex mortuis, conplacuerit omnem plenitudinem habitare, qui utique unigenitus filius dei-, uerbum dei ante uniuersarum rerum exordia, patrem inuisibilem in se habens I ita prius omnem plenitudinem in se habuit, ut esset ipse * omnium plenitudo?

et quid postremo? omnia, inquit, pacificans per sanguinem crucis eius, siue quae in caelis I sunt siue quae in terris. manifestauit utique apertissime. de quo diceret, quem primogenitum ex mortuis nominasset., numquid enim per uerbi aut spiritus sanguinem reconciliata, ac pacificata sunt omnia? non utique. neque enim in naturam -1 [*]( 3 uita N] ad uitam M creat pv geoerat pv, 4 generatio M 9 isrf N israel Mp 10 inuisibilis M: inuisibilem Npc 12 et om. M dicetur M ac] aut M 13 addetur M 14 in omnibus om. Mv 16 reconciliari p omnia. et in ipso pacificare M 17 caelis sunt sius M 18 primatu M 19 primatum N1M principatu p 20 quod] ut M 21 ex mortuis ... 22 unigenitus om. p 22 dei et uerbum M 23 nniuersa Mpav 25 omnia|nia N 27 terra Mv )

313
cadere inpassibilem res ulla potuit passionis aut fundi sanguis ualuit nisi hominis aut mori alter quam homo: et tamen idem, qui in sequentibus mortuus dicitur, idem superius imago dei inuisibilis praedicatur. quomodo ergo hoc? scilicet quia id omni modo ab apostolis cautum est, ne aliqua uideretur in Christo esse diuisio et unitus in filio hominis filius dei inciperet per erraticas interpretationes duas habere personas, ac per prauas atque impias opiniones, qui esset scilicet in se unus, duplex fieret in nobis.

et ideo pulchre ac mirabiliter ab ipso unigenito filio dei usque ad unitum filio dei filium hominis praedicatio apostolica descendit, ut, sicut ipse rerum ordo, ita etiam doctrinae sermo decurreret, ita cuncta inseparabili conexione et quasi quodam ponte continuans, ut sine ulla penitus diuisione et interuallo eum, quem in principio mundi legeres, in fine temporis inuenires, neque ulla omnino distractione impiae discissionis admissa unum in carne atque in spiritu filium dei crederes, cum ita apostolicum magisterium deum pariter atque hominem per sacramentum corporeae natiuitatis unisset, ut eundem tibi reconciliantem in cruce omnia demonstraret, quem ante exordium mundi imaginem dei inuisibilis praedicasset.