De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quod quidem quamuis apostoli dictum sit, tamen doctrina domini est. idem enim hoc in apostolo ad Christianos, qui consimile illud in euangelio ad Iudaeos per se locutus est dicens: nunc autem quaeritis me interficere hominem, qui ueritatem uobis locutus sum, quam audiui a deo. neque enim ego a me ipso ueni, sed ille me misit, et deum utique se et hominem indicans: hominem in hoc quod hominem esse se praedicat, deum in hoc quod se missum esse [*]( 25] loh. 8, 40 et 42. ) [*]( ^ 2 aliter p 3 idem in superioribus M 5 ab om. M 9 pulcre p 10 filium dei filio hominis M 12 connexione M 13 quondam N* poenitus N 15 fini Nl ullo pl 16 discessionis Nv: cf. III, 7,2. V,4,3 ammissa Nl atque alium in Mv 18 natiui|tis p 22 quamuis om. M 24 per se locutus] plocutus M 27 ego om. p ipso om. M uenio M 28 esse indicans Mt, hominem in hoc quod om. M 29 se ante praedicat om. M praedicabat p se post quod om. M missum se v )

314
confirmat.

apud eum enim necesse est fuerit a quo uenerat et ab eo uenerat a quo se missum esse dicebat. unde etiam illud fuit quod dicentibus ad se Iudaeis: quinquaginta annos nondum habes, et Abraham uidisti? connenientissimas. aeternitatis ac maiestatis suae uoce respondit dicens: amen amen dico uobis, priusquam Abraham fieret, eg??? sum. quaero ergo, cuius dictum hoc uelis esse? Christi utique absque dubio. et quomodo, qui natus recenti tempore fuerat, ante Abraham se esse dicebat? per illud scilicet cui unitus erat penitus uerbum dei, ut intellegerent omnes quanta esset Christi ac dei unitas, cum, quidquid deus in Christo diceret, totum iam uniti diuinitas uindicaret.

bene autem conscius aeternitatis suae illa in corpore tunc Iudaeis uoce respondit, qua quondam Moysi locutus fuerat in spiritu. hic enim ait: priusquam Abraham fieret, ego sum, Moysi autem: ego sum qui sum. admirabili utique diuinae naturae aeternitatem sermonis magnificentia praedicauit, quia nihil de deo tam conueniens dici potest quam ut semper esse dicatur, quia esse nec praeteriti initium nec futuri terminum habet. et ideo apertissime hoc de aeterni dei natura dicitur quod aeternitati optime coaptatur.

quae quidem ipse dominus Iesus Christus, cum de Abraham diceret, diuersitate sermonis ostendit dicens: I priusquam Abraham fieret, ego sum. de Abraham dixit priusquam fieret, de se autem ego sum, scilicet quia fieri I temporalitatis est, esse aeternitatis. et ideo illud factum humanae tribuit breuitati, illud autem \'sum\' naturae suae. et haec omnia Christus utique, qui per sacramentum uniti hon?nis ac dei in illo, qui semper fuerat, iam se fuisse dicebat. [*]( 3] i o. 57. 5] 1. c. 58. 15] Ex. 8,14. j ) [*]( 1 est semper fuerit Mp (non a) 2 se om. N1 4 abraam p, item infra passim 5 actnitatis M 6 amen om. M 10 intelligerent Mp 11 quicquid p 12 uniti diainitas scripsi: uuitati unitas Nip uniti unitas N\'a uendicoret p iam sibi diuiuitatis unitaa uendicaret Mv: cf. JE, 2, 5 13 in uoce p 14 quia p condam M mosi N 15 habrabam N 16 ammirabili N 17 qui M 19 preteritis p 20 hoe apertissime hoc N 25 temporalis N temporalitatis est fieri Mv esse] et esse M factum esse Mv )

315