De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ait ergo, ut saepe iam diximus, noua. haeresis, dominum Iesum [*]( 2 tantumodo M arepta Np 3 pie religioseque Mv optinuisse p 6 tantumodo M 7 eo] et M 8 uelud Np turba M 11 et antc deo om. Np 12 nefandi esset] execrabilis est M dampnabilisque NMp damnabilis av 13 sacrilegi N affecit N hominem Mx in spem p: in ape M, om. N 16 perniciosae ac mortiferae Mv 19 esse om. p 22 exspectare p forl. spectare et 23 spectandi scribendum 25 simili. tudine M homini om. M 27 pene NMp quid] que p 28 aliqua uero p 30 dSm rirfii p )

303
Christum hominem tantummodo solitarium ex uirgine natum esse, et ideo Mariam Christotocon, non theotocon esse appel- landam, quia sit Christi mater, non dei. addit praeterea sacrilegae assertioni quam praua argumenta tam friuola, dicens: nemo anteriorem se parit. quasi uero unigeniti dei natiuitas a prophetis praedicta, a saeculis praenuntiata humanis sit tractanda aut aestimanda rationibus, aut uero ipsa, quisquis es, o haeretice, cui de partu suo calumniaris, uirgo Maria propriis hoc quod actum est egerit consummaritque uirtutibus, ut ei in tanta re ac tanto opere imbecillitas obiciatur humana.

si quid itaque in hac re per hominis opus actum est, humanas quaere rationes: si autem totum, quod actum est, dei uirtus est, quid inpossibilitatem spectas humanam, ubi efficientiam uides esse diuinam? sed de hoc tamen plenius postea. nunc quod paulo ante ordiri coepimus exequamur, ut omnes sciant te in Pelagianis cineribus ignes quaerere et nouis sacrilegiorum flatibus fauillas ueteres excitare.