De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Dicis ergo Christum hominem tantummodo solitarium natum esse. hoc utique et illa quam in primo libro euidenter ostendimus Pelagianae impietatis haeresis praedicauit, Christum hominem tantummodo solitarium natum esse. addis praeterea dominum ipsum omnium Iesum Christum theodochon ima ginem appellandum, id est non deum, sed susceptorem dei, scilicet ut eum non propter se, quia sit deus, sed quia deum in se suscipiat, honorandum putes. hoc utique etiam illa quam ante dixi haeresis asserebat, Christum non propter se colendum, uidelicet quia deus esset, sed quia bonis ac piis actibus deum in se habere meruisset.

ergo uides Pelagianum te uirus uomere, Pelagiano te spiritu sibilare. unde conuenit ut de te non tam [*]( 2 maria N christothocon M 3 addidit M 6 a ante prophetis om. N1 praedicata M 7 extimanda M 8 0] v cras. m p hereticao N 9 consumaritque NMp 10 obicietnr Nl obiceretur p 12 querere p 13 quod M expectas M 15 ordire M 16 pelagioia N1 \'ignis N1 19 euidontcr om. Np 21 hominem uidelicet tantummodo M 22 deum Np theotochon N theotocon Mp imaginemj magis Np 23 sumtorem a 24 preter Nl quia ante eit] quasi Npa 25 auscepiat p\' putas M(?)v ) [*]( 27* )

304
iudicandum quam iudicatum esse uideatur, quia, cum eiusdem erroris sis, necesse est eiusdem quoque etiam damnationis esse credaris: ut non dicam interim illud, quod imperiali statuae deum comparans in tantam sacrilegii impietatem ac blasphemiam prorupisti, ut recte admodum etiam Pelagium ipsum, qui paene omnes impietate uicerit, hac amentia uicisse uidearis.