De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Superior enim propheta dixit hic est deus noster, iste autem tu es deus noster. in illo utique diuina doctrina, in hoc humana confessio est. alter personam magistri docentis, alter Personam populi confitentis explicuit. pone enim nunc docentem cotidie in ecclesia, sicut facit, Hieremiam prophetam ac dicentem de domino Iesu Christo: hic est deus noster: quid aliud utique responderet cuncta ecclesia, sicut facit, quam id quod alius propheta ad dominum Iesum dixit: tu es deus noster, ita ut bene praesenti confessioni etiam praeterita ignorantia possit adiungi dicente populo: tu es deus noster, et nesciebamus. bene enim hi, qui prius daemonicis superstitionibus occupati ignorabant deum, conuersi ad fidem possunt dicere: tu es deus noster, et nesciebamus.

Quodsi ex Iudaeorum magis persona probari tibi id ipsum cupis, considera post infelicem illam ignorantiam et impiam [*]( 7] Esai. 45, 14-15 (LXX). ) [*]( 1 cum et addendum N2M2: cum euidendum N1M1 cum uidendum p et cum aidendum v 3 de ante quo] in M 6 fuerit M actenus N 7 ysaias p egipti Mp 8 sabahim M 9 serui om. Mv (Uulg.) 10 manicis pergent et Mav (Uitlg.) 12 iart N israel Mp 14 iste ... 15 noster om. N 16 aliter post eatp1 17 confirmantis a 18 quotidie M ieremiam p iheremia propheta M 19 dicente N 24 demoniscis p(v) auppersticionibus M 25 dicere possunt Mv )

298
persecutionem conuertentes se ad fidem et agnoscentes dominum passim populos Iudaeorum, et uide an recte dicere possint: tu es deus noster, et nesciebamus, sed ego addo aliud, ut tibi hoc non ex confitentibus tantummodo Iudaeis, sed etiam negantibus probem, interroga enim eos qui perdurant adhuc in sacrilegio Iudaeos, an sciant uel credant deum: scire utique se et credere confitebuntur, at contra interroga an credant filium dei: negabunt profecto et blasphemabunt.

uides ergo quod de eo propheta dixit, quem Iudaei et nescierunt semper et adhuc nesciunt, non de eo, quem utique et credere se putant et confiteri, et ideo bene hi, qui ex Iudaeis ad fidem post ignorantiam ueniunt, dicere possunt: tu es deus noster, et nesciebamus, recte enim hi, qui post ignorantiam credunt, nescisse se dicunt, quem adhuc non credentes se nescire contendunt. palam enim est quod eum nescisse se prius dicunt post ignorantiam confitentes, quem adhuc nesciunt denegantes.