De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Labor, inquit, Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim uiri sublimes ad te transibunt, in his diuer-sarum nationum uocabulis aduentum crediturarum gentium significari nemini dubium est. transisse autem ad Christum gentes negare non uales, utpote quae nomine Christianitatis indepto non fide\ttantum ad dominum Iesum Christum,\tsed etiam ipso nomine\ttransierunt,\tquia, cum idem quod sunt\tuocentur, factum est, quod erat fidei opus, nominis sacramentum, ad te, inquit, transibunt et tui erunt et post te ambulabunt uincti manicis..

sicut sunt uincula coherctionis, ita sunt uincula caritatis secundum illud quod ait dominus: attraxi eos in uinculis caritatis, uere enim magnae sunt haec uincula et [*](17]\tEsai 45,14.\t24] 1. c. 27] Osee 11, 4. 1 conuertens se M deum Mv 2 populum M ut uideant recte M 3 ut om. M\t4\ttantumodo\tM 5 ex negantibus Mpv probemus M 7 at] ut N\t9\teo] hoc M\teo hoc pv et om. M 11\thii p, item infra 13 ignorantia N 15 se om. M 16 ignorantia N 17 egipti p aetiopiae N 19 adueutus creditur harum M 21 indepto Mp 23 quia] qu$ M 25 et ante post om. Mv 26 manicis pergent Mv (Uulg.) coherctionis scripsi: cohertionis N cohercionis p coercionis M 27 atraxi p 28 uinculas M magna Mpv)

299
effabilis caritatis, quibus qui alligantur, gaudent catenis suis. uis scire hoc uerum esse ? audi apostolum gaudentem et exultantem uinculis suis, cum ait: obsecro ergo uos ego uinctus in domino, et illud: obsecro te, cum sis talis ut Paulus senex, nunc autem et uinctus Christi Iesu. uide quantum gaudebat uinculorum suorum merito, quorum etiam alios prouocabat exemplo. non dubium est autem, in quibus unus est domini amor, unum esse dominicae uinculationis affectum secundum illud: multitudinis autem credentium erat cor et anima una.

te, inquit, adorabunt teque deprecabuntur, quoniam in te est deus, et non est praeter te deus. dictum prophetae euidenter apostolus exposuit dicens: quoniam deus erat; in Christo, mundum reconcilians sibi. in te ergo inquit est deus, et non est praeter te deus. bene propheta dicens in te est deus non tantum eum qui praesens esset, sed etiam eum qui esset in praesente monstrauit, habitantem scilicet ab eo in quo habitaret naturarum significatione, non unitatis abnegatione distinguens.