De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

uides a propheta deum quasi manu indice ostendi et quasi digito significante monstrari: hic est enim inquit deus noster. dic mihi ergo: quem deum his signis propheta tunc atque indiciis demonstrabat? numquidnam patrem? et quid necesse erat ostendi eum, quem se nosse omnes credebant? non enim Iudaei deum tunc ignorabant, qui sub dei lege uiuebant. sed id agebatur utique, ut filium dei deum noscerent.