De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Uerum quia hactenus euangelicis uel maxime atque apostolicis quasi nouis testibus usi sumus, nunc de prophetis ueteres proferamus, admiscentes interdum antiquis noua, ut intellegant omnes scripturam sacram uenturum in carne dominum toto quodammodo suo corpore quasi uno ore clamasse. ait itaque eximius ille et admirabilis tam munere dei diues quam testimonio, cui uni admodum contigit sanctificari antequam nasci, Hieremias propheta, hic est, inquiens, deus noster, non reputabitur alius praeter eum. qui inuenit omnem uiam disciplinae, et dedit eam Iacob puero suo, et Israhel dilecto suo. post haec in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est hic est ergo inquit deus noster.