De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed uideamus tamen cetera quae sequuntur. scribens ad Corinthiorum ecclesiam idem de quo superius locuti sumus doctor ecclesiarum omnium Paulus ita locutus est: Iudaei, inquit, signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt, nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem qui salui fiunt Iudaeis atque Graecis, Christum dei uirtutem et dei sapientiam. o fortissimum fidei magistrum, cui docenti ecclesias parum etiam hoc loco uisum est ut christum deum esse diceret, nisi crucifixum addidisset, scilicet ut ad exertissimam et ualidissimam fidei doctrinam eundem, quem crucifixum diceret, dei sapientiam praedicaret.

non ergo subtilitate aliqua aut ckcuitione uerbomm usus est nec in praedicando domini euangelio crucis Christi nomen erubuit. et licet hoc scandalum esset Iudaeis et stultitia gentibus, deum audire natum, deum audire corporeum, deum audire I passum, deum audire crucifixum, non tamen ille propter [*]( 2] Rom. 8, 9. 5] 1. c. 33-34. 15] I Cor. 1, 22—24 ) [*]( 5 eloctos N 6 coudempuet NMp 8 poeuitus N 10 enim e duobus fieri M 11 ut om. Np intelligas Mp 12 dnmpnatione NMp 13 Sed] Si p sequutur N secuutur Mp 15 ccclaesiarum N 18 autem om. N (non p) 19 qui salui fiunt om. Np Graecis] gentibus M 21 docentis AT patrum Nf 23 certissimam p et] nc Mt 24 eUDdemque orucifiium N 2ã suptilitnte N circumitione Mv ) [*]( S5* )

272
Iudaici scandali impietatem uirtutem pietatis suae eneruauit aut propter alienae stultitiae infidelitatem fidei suae robur imminuit, sed palam, constanter, fortiter eum, quem mater ediderat, homines occiderant, lancea perforarat, crux distenderat, uirtutem dei et sapientiam praedicabat, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.

sed tamen hoc, quod erat aliis scandalum ac stultitia, aliis erat uirtus dei et sapientia. pro diuersitate enim personarum erat diuersitas sensuum, et quod expers sani intellectus et incapax ueri boni diffidentia insipiens denegauerat, id intra ipsos animae recessus sacrum esse ac salutiferum fides sapiens sentiebat.