De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

agnosce ergo omnium dominum, agnosce uniuersitatis deum, agnosce in tribunali dei tribunal Christi, agnosce in tribunali Christi tribunal dei, ama uitam, ama salutem tuam, ama a quo creatus es, metue a quo iudicandus. uelis enim nolis, manifestandus ante tribunal Christi es et seposita impietatis blasphemia ac uerborum infidelium cantilena, si aliud putas tribunal dei esse quam Christi, uenies ante tribunal Christi et inuenies utique documento inexplicabili ipsum tribunal dei esse quod Christi totamque in filio dei Christo et filii dei maiestatem et patris dei potentiam.

non enim pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit filio, ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. qui enim negat patrem, et filium. omnis qui negat filium, nec patrem habet: qui confitetur filium, et patrem habet. disce itaque inseparabilem esse patris ac filii honorem, inseparabilem dignitatem, neque honorari filium sine patre nec patrem posse sine filio.

honorare autem deum ac dei filium nisi in Christo unigenito dei filio nullus ualet, quia spiritum ipsum utique [*]( 20] Ioh. 5, 22-23. 23] I Ioh. 2, 23. ) [*]( 2 Nectetur Mpv (Uulg.) confltebitur omnis lingua. Mv 4 et sicubi M 5 inseparabilem Np: geminam pgnituB M inseparabilcm penitus v 7 epistola NM epla p 8 tribu∗∗na∗ali N 10 fribola N 12 in tribunal dei N ante agnosce N iterat uerba Agnosce in tribunali dei tribunal christi 14 metuae N es iudicandus p iud. es 0 17 uenios ante tri. bunal Christi om. M 18 documeutum inerplicabile M 20 potestatem Μυ quenquam M 21 omne iudicium Np (Uulg.) 23 et filium negat M 26 honorant N neque patrem M )

271
honorandi dei nisi in spiritu Christi habere non potest, dicente apostolo: uos autem in carne non estis sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in uobis. si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius, et iterum: quis accusabit aduersus electos dei? deus qui iustificat. quis est qui condemnet? Christus Iesus qui mortuus est, immo qui resurrexit. uides ergo iam, etsi non uis, nullam omnino penitus uel inter spiritum dei et spiritum Christi uel inter iudicium dei et iudicium Christi esse distantiam. tu elige utrum malis: alterum enim fieri necesse est, ut aut Christum deum esse fide intellegas aut in Christo deum damnatione cognoscas.