De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

nos enim iuxta apostolum et si cognouimus Christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus: nos Christum contumeliis non afficimus, nos carnem a deo non separamus, et totum, quod Christus est, esse in deo credimus. tu ergo si idem quod nos credimus credis, eadem necesse est fidei sacramenta fatearis. si autem a nobis dissides, si neque ecclesiis neque apostolo neque ipsi denique de se deo credis, ostende nobis, in hoc quod apostolus uidit quid sit caro et t quid sit deus. ego enim hic discernere nihil ualeo. uideo ineffabilem inluminationem, uideo inexplicabilem claritatem, uideo splendorem humanae fragilitati intolerabilem et supra id quod ferre mortales oculi queunt inaestimabili maiestatem dei luce fulgentem. quae hic diuisio, quae discretio est?

in uoce Iesum audimus, in maiestate deum cernimus: quid est aliud nisi ut in una eademque substantia deum et Iesum esse credamus? uolo tamen de hoc eodem adhuc aliquid apud te loqui. [*]( 14] n Cor. 5,10. ) [*]( 1 calciatrarc N est Mx 4 magestAtis fulgore M(v): cf. §, 5 fin. 6 fin. 5 numinis M 6 prostatione tx protestatione N 10 alterum te om. M hereticae N intarrogo et appello M 12 extimas M 16 affacimus M 18 tu ... credis] si credis M 20 dno M 21 uidit ex audit N 22 discernere hie M 25 inextimabilem M inaestimabilem u 2C luce N 27 audiuimus Np maiestate N 29 aput p )

268
dic mihi, quaeso, si tibi nunc persequenti fidem catholicam id appareret quod ignoranti apostolo tunc apparuit. si te inopinantem atque securum fulgor ille circumdaret et perculsum atque perterritum splendor inmensi luminis consternaret iaceresque in tenebris oculorum atque errorum tuorum, quas tibi inmensus et ineffabilis pauor mentis augeret:

dic mihi, obsecro, cum te inminentis mortis formido premeret et terror comminantis desuper maiestatis urgueret, audires quoque illud in tanta mentis confusione dignum perfidia tua nomen: Saule Saule, quid me persequeris? et quaerenti tibi, quis esset, responderetur e caelo: ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris: quid diceres? \'nescio, non ad plenum adhuc credo: deliberare amplius mecum uolo, quem te esse existimem qui de caelo loquaris, qui me fulgore tuae diuinitatis obruis, cuius uocem audio et maiestatem ferre non possum.

tractandum mihi de hoc negotio est, credendum tibi sit an non credendum, Christus sis tu an deus, si deus solus sis an in Christo, si Christus solus sis an in deo. discretionem hanc subtiliter obseruari et diligenter considerari uolo, quid credendus, quid iudicandus sis. nolo enim aliquid de officio meo perdere, ut, cum te ut hominem despiciam, aliquid tibi diuini honoris impendam: i si ergo, ut Paulus tunc apostolus iacuit, prostratus humi iaceres et fulgore diuini luminis obumbratus extremos spiritus ageres, haec forsan diceres, haec otiosae loquacitatis garrulitate gannires.

sed quid facimus quod aliud tunc apostolo uisum est, et cum tremens ac semianimus concidisset, dissimulandum ultra non censuit, deliberandum amplius non putauit suffecitque ei quod [*]( 9] Act. 26, 14. 11] 1. c. 15. I ) [*]( d 1 persequendi p 3 circundaret M percussum p 5 inmensus scripsi: inmoasas p immensas NMv 6 ineffiibiles Mp angustias pauor Mv 8 urgeret Np 9 perfidie tue M 11 c] a v 14 de] e Mav loqueris αυ (coniunct, per attractionem quandam positus: cf. I, 5, 1. II, 2, 2 (m. 5,2 fin. VI, 16, 2. VII, 1,1 obrueris M 15 audiam et possim M referre N 16 credendura etc.] Incau͠ margo N 18 suptilitcr N obseruAre p 19 consideraro p 20 sit p euim om. M 22 humili N 23 obrutus Mv extremo N 24 hac (post diceres) Mv otiosa υ garulitat« p 26 semianimis Mpυ 27 suffecitque p: sufficitque NM )

269
ineffabilibus experimentis, quem ignorans hominem esse credidit, admonitus deum esse cognouit: non dissimulauit, non distulit nec male conceptum errorem infideli amplius deliberatione suspendit, sed audito e caelis Iesu domini sui nomine subdita ut famulus, trepida ut flagellatus, deuota ut conuersus uoce respondit: quid faciam, domino?

itaque paratissima ac deuotissima fide id statim meruit, ut, quem fideliter credidit, eo ipso iugiter non careret, et ad quem corde transierat., is in cor eius ipse transiret, dicente ipso de se apostolo: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi?