De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quid ais tu nunc, haeretice? sufficiuntne haec testimonia fidei etiam summae infidelitati, an adhuc aliquid addendum est? et quid uel post prophetas uel post apostolos addi potest, nisi forte, ut Iudaei quondam expostulabant, signum tibi de caelo etiam tu dari postules? sed petenti hoc tibi illud quod responsum tunc illis est necesse est responderi: generatio praua et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae.

et aere sufficere tibi signum hoc uel cum Iudaeis crucifigentibus poterat, ut dominum deum nostrum etiam hac re sola edoctus crederes, qua etiam illi qui persecuti fuerant crediderunt. sed tamen, quia caelestis signi fecimus mentionem, ostendam tibi de caelo signum equidem tale, cui nec daemones umquam contradixerunt, dum ipsa ueritatis necessitate cogente, licet legum corporeum esse cernerent, deum tamen, quod erat, esse clamabant. quid ergo ait euangelista de domino Iesu Christo? baptizatus, inquit, confestim ascendit de aqua, et ecce [*]( 19] Luc. 11,29. 80] Matth. 3, 16-17. I ) [*]( 2 domino om. M conpalpaueram M 6 dominum pv facesoe M 7 alium p 8 cum eo apostolis M 9 ChristuB om. M 12 quioquid p in deo aliud Mv 14 nunc tu p hcreticae N 19 illi M 23 nostrum deum αυ hanc N doctus N2Mpυ 24 quam NlM persecuti sunt M 26 et quidem Mv 27 cogento om. M 30 statim M )

283
aperti sunt ei caeli, et uidit spiritum descendentem sicut columbam et uenientem super se. et ecce uox de caelis dicens: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. quid ad haec nunc, haeretice, ais?

dictum displicet an persona dicentis? nec interpretatione certe indiget intellegentia allocutionis nec commendatione uerborum dignitas alloquentis: deus pater est qui dixit, euidens est quod dictum est. numquid aut tam inpudentem aut tam sacrilegam uocem proferre poteris, ut dicas de unigenito dei filio nec deo patri esse credendum? hic est ergo inquit filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. sed temptabis forsitan dicere, ut est dementia, de uerbo hoc, non de Christo dictum fuisse. dic mihi ergo, quis erat qui baptizabatur? uerbum an Christus? caro an spiritus? negare utique non potes Christum fuisse.

homo ergo ille ex homine ac deo natos, spiritu sancto m uirsine descendente et uirtute altissimi obumbrante conceptus, ac sic hominis et dei filius, ille utique, ut negare non potes, baptizatus est. si ergo ille baptizatus est, ille et nominatus, quia ille utique nominatus qui et baptizatus est. hic est, inquit, filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. numquid dici significantius aut expressius quicquam potest? Christus baptizatus est, Christus de aqua ascendit, Christo baptizato caeli aperti sunt, propter Christum columba descendit, super Christum in corporali specie spiritus sanctus adstitit, Christum pater appellauit.

hoc si de Christo dictum negare ausus es, superest ut nec baptizatum Christum fuisse nec spiritum descendisse nec patrem locutum esse contendas. sed urguet tamen et premit te ipsa ueritas, ut, etiamsi confiteri eam nolis, tamen negare non possis. quid enim ait euangelista? baptizatus autem confestim ascendit de aqua. quis baptizatus est? Christus utique. et ecce, inquit, aperti sunt [*](2 columba N* et post columbam om. Mp 8 celo pl 4 hereticae N 5 interpretatione M 6 commendatione M 15 ac] a pa uirginem Mv: sed cf. VII, 22, 4 descendisset in terris 17 sit N 19 et om. Npv 20 con(com-)placuit Npa 21 quidquam M 22 conscendit Np 24 astitit Mp 27 urget Np 28 premit te] pmittet M 29 non uis M .80 baptatus p qui N 81 et om. M )

284
ei caeli. cui scilicet nisi illi qui baptizatus est? Christo utique. et uidit spiritum dei descendentem sicut columbam et uenientem super se. quis uidit? Christus scilicet. super quem descendit?

super Christum utique, et uox facta est de caelo dicens. de quo? de Christo scilicet. quid enim sequitur? hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. ut omnia illa propter quem facta essent ostenderentur, uox secuta est dicens: hic est filius meus dilectus. hoc est dicere: hic est propter quem cuncta facta sunt haec: hic est enim filius meus. propter hunc caeli aperti sunt, propter hunc spiritus meus uenit, propter hunc uox mea facta est:\' hic est enim filius meus. dicens ergo hic est filius meus , quem designabat? illum utique quem columba tangebat. quem ergo columba tetigit? Christum scilicet. ergo Christus filius dei est.