De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

dominus, inquit, meus et deus meus. i nunc, si potes, et Christum a deo separa: immuta dictum hoc, si uales: da dialecticam disputationem, da prudentiam mundialem et stultam illam uerbosa calliditate sapientiam: uerte omnes tete in facies et contrahe, quidquid siue animis siue arte uales. quodlibet dicas, quodlibet facias. exire hinc nusquam uales, nisi hoc quod apostolus tetigit deum esse fatearis. et quidem, si quo modo possis, immutare forsan historiae euangelicae praedicationem uelis, ut nec corpus domini Thomas apost.olus contigisse nec Christum dominum deum dixisse legeretur. sed inmutari quod in euangelio dei scriptum est nequaquam potest.

caelum enim et terra transibunt, uerba. uero dei non praeteribunt. ecce enim etiam nunc tibi ille qui tunc testatus est Thomas apostolus clamat: deus est Iesus quem tetigi, deus est cuius membra palpaui: non ego incorporalia tenui nec intractabilia temptaui, non spiritum manu contigi, ut de eo tantum credar dixisse: deus est. spiritus enim iuxta domini mei dictum carnem et ossa non habet. ego corpus domini [*]( 31] Matth. 24. 35. 27] Luc. 24, 39. ) [*]( 1 paenitus N eincerus M innocentem periciam M inooeentiam, peritiam r 4 iuerpertem M ignanllll N2Mv 5 inmume M1 in munere M1 6 tantum Npv 8 conteret a 9 accesserit M 11 i addidi: cf. VII, 5, 4. 23, 3 12 et muta Mr 14 uerbosam NM caliditate N calliditatem M tete] tege M facie NI 15 quiquid IV quicquid p uaJeas Mv 15 et 16 quidlibpt Mv 16 numquam M 18 mutare p istorie M 19 ne corpus M 20 imutari M 23 nunc testatus Mυ 25 menbra p 26 manum N 28 dictam N )

282
mei tetigi, ego carnem et ossa palpaui, ego digitos meos in locum uulnerum misi et de Christo domino meo quem palpaueram proclamaui: dominus meus et deus meus.

non enim noui inter Christum et deum facere distantiam, inserere sacrilegas opiniones inter Iesum et deum nolo, diuellere a se ipso deum meum nescio. facesse a me quisquis diuersa sentis, quisquis diuersa loqueris. ego aliud Christum quam deum esse non noui. hoc cum coapostolis meis tenui, hoc ecclesiis tradidi, hoc gentibus praedicaui, hoc etiam tibi clamo: Christus deus est, Christus deus est. aliud mens sana non sentit, aliud fides sana non loquitur, diuelli a se diuinitas non potest. et cum utique quidquid est Christus deus sit, inueniri aliud in deo non potest quam deus.