De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed unum addere tamen adhuc tibi apostoli testimonium uolo, ut intellegas his, quae ante passionem domini acta sunt, etiam quae post passionem sunt secuta congruere. inlapsus in conuentu discipulorum suorum clausis ianuis dominus cum ueritatem corporis sui apostolis declarare uoluisset, palpata Thomas apostolus carne illius, pertractato latere exploratisque uulneribus comperta penitus manifestati corporis ueritate quid proclamauit?

dominus, inquit, meus et deus meus. numquid dixit hoc quod tu dicis: homo, et non deus, Christus, et non diuinitas? corpus utique domini sui tetigit et deum esse respondit. numquid discretionem aliquam hominis et dei intulit., aut carnem illam theodochon, ut tu ais, id est susceptricem deitatis imaginem nominauit, uel more impietatis tuae eum quem contigit non propter se, sed propter eum quem in se receperat uenerandum esse memorauit? sed subtilitatem hanc discretionis tuae apostolus dei forte non norat et elegantiam iudicii tui ac differentiam non habebat, homo uidelicet rusticus et imperitus, dialecticae artis nescius, philosophicae disputationis ignarus, cui scilicet institutio domini sui abunde sufficiebat et qui nihil omnino sciebat nisi hoc quod domino docente cognouerat.

et ideo sermo suus caelestis doctrina erat, fides sua magisterium diuinum erat: disiungere a corpore suo, ut tu facis, dominum non didicerat et diuellere a se ipso deum [*]( 15] Ioh. 20,28. I ) [*]( 2 uel ante ligata. add. Mv 3 qui om. Np I te anle quoque utH. Mpx 7 strictumque N. restrictimque M 10 ea etiam Ms 11 conueutum Mr clanis Nl 1U tractato Mv 14 pwnitus N 10 carue N theotocon Np theotochon M 22 suptilitatemN 23 non norat) igiiorabat M 25 philosopbie M philosophiac pi 29 fide M erat om. M ut tu facis a corpore suo Mv 30 ipsum M )

281
penitus nesciebat, sanctus, sincerus, pius, innocentiam peritam, fidem inlaesam, scientiam incorruptam habens, sensum cum astutia simplicem, cum perfecta simplicitate sapientiam totius mali expertem, totius corruptionis ignaram, totius haereticae peruersitatis inmunem, et qui formam diuini magisterii in se exprimens hoc totum quod didicerat et tenebat. itaque ille ut tu forsitan putas rusticus et imperitus breui te nunc responsione concludit, paucis sermonibus suis conterit. quid ergo apostolus Thomas tetigit, cum ad palpandum deum accessisset? Christum utique absque dubio. quid autem exclamauit?