De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

interrogatione ad confutandum te mihi, haeretice, uti necesse est. dic mihi, quaeso, quis ille fuerit cui Petrus ita respondit negare non potes christum fuisse. interrogo ergo, Christum quem uocas, hominem an deum? hominem utique absque dubio. hinc enim omnis est tua haeresis, quia negas christum filium dei. et ideo etiam Mariam Christotocon esse, non theotocon dicis, quia Christi genetrix sit, non dei. Christum ergo hominem tantum asseris, non deum, et ideo filium esse eum hominis, non dei. -quid ergo ad haec respondit Petrus? tu es, inquit, christus... [*]( 19] Matth. 16, 16. ) [*]( 2 collata Np7a 3 dũm credere M dominum] deum M b sit) sia M sim] sum p1sim ego Mυ 7 habos illie p 10 emugliu M 12 sit] est Np esse om. Np 13 tilium dei M H quemcontiterenturom. N (utatlt in p) 16 id M 17 docuit Np 18 et ante honoris om. Mc auteeedtre N1 2U Christus om. N (non p) 21 hereticae N eretico M 22 ista v 25 qua Np 2U ficmm M teotocou M qua N 27 geuitrix p generatrix M tautum om. N 29 iuquid N )

278
filius dei uiui.

Christum hunc, quem tu tantum hominis filium esse asseris, ille testatur filium dei. cui uis credamus, tibi an Petro? opinor, non es tam inpudens, ut praeponere te audeas primo apostolorum, tametsi quid est quod tu non audeas? aut quemadmodum apostolum non despicias, qui deum negare potuisti? tu es ergo inquit Christus filius dei uiui. numquid hoc ambigui aut obscuri aliquid in se habet? simplex tantum est et aperta confessio, Christum dei filium praedicat, negas fortasse dictum: sed euangelista testatur, an mentiri apostolum dicis? sed detestabilis falsitas, apostolum falsitatis accusans, an de alio Christo aliquo forsan hoc dictum esse contendis?

sed hoc nouum prodigiosi commenti genus, quid ergo reliquum est? unum scilicet, ut, cum et quid scriptum sit legatur et uerum sit quod legitur, tandem uel ui uel necessitate constrictus, cum falsitatem astruere non ualeas, ueritatem inpugnare desistas.