De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed tamen quia summi apostoli testimonio usus sum, quo dominum Iesum Christum deum coram ipse confessus sit, uideamus quemadmodum confessionem eius is quem confessus est adprobarit, quia plus multo est quam quod apostolus dixit, si dictum illius deus ipse laudauit. dicenti ergo apostolo tu es Christus filius dei uiui quid a domino saluatore responsum est? beatus es, inquit, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed spiritus patris mei qui in caelis est.

si displicet tibi uti apostoli testimonio, dei utere, laudando enim deus quod dictum est auctoritatem suam apostolico dicto addidit, ita ut, etiamsi dictum illud apostoli ore prodiit, suum esse hoc tamen deus fecerit [*](23]\tMatth. 16, 17. 1 hominis tantum Mv 2 cui uis] cuius NlM\t3 inprudens N\tprudens p praeponeret te N1\t4 tamen si Np\t5 non] ne p\t6 in- quid N: om. M 9 euangelista testantur M 10 apostolum mentiri M 11 accusat M forsitan M 12 nouum hoc an 13 quod scriptum M 14 tande N1 18 quod M\tcoram deo Mv\t19 quemammodum N 21 illius] ipsius M dicente p\t22 d? filius P\t23 inquit pm. p\tsy- mon M 24 tibi om. p 26 laudandus p 28 apostolico M)

279
qui probauit. beatus es, inquit, Simon Bar lona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi. sed spiritus patris mei qui in caelis est. ergo in apostoli dicto et spiritus sancti et praesentis filii et dei patris testimonium uides. quid ergo amplius aut quid simile requiris? filius laudauit, pater interfuit, sanctus spiritus reuelauit.

apostoli ergo dictum totius diuinitatis est testimonium, quia illius necesse est hoc dictum auctoritatem habeat quo auctore processit. beatus ergo inquit es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed spiritus patris mei qui in caelis est. ergo si Petro non caro et sanguis reuelauit ista uel inspirauit, iam intellegis quis inspirauerit tibi. si illum spiritus dei docuit qui Christum deum esse confessus est, uides quod tu spiritu daemonis doctus sis qui negare potuisti.