De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quodsi auctoritas tibi forsan personae maioris placet (quamuis nullius displicere uel persona uel sexus debeat cui confessio sacramenti auctoritatem facit, quia, quamlibet condicio cuiusquam aut locus minor sit, uirtus tamen fidei nescit inminui), interrogemus tamen non incipientem aliquem puerulum cuius institutio rudis, aut feminam cuius fides forsan uideatur incipiens, sed summum illum et inter discipulos discipulum et inter magistros magistrum, qui Romanae ecclesiae gubernaculum regens sicut fidei habuit ita et sacerdotii principatum.